monumenta.ch > Plinius > sectio 257

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 17, 257
{XLV} In primis autem cavendum, ne ex remediis vitia fiant, quod evenit nimia aut intempestiva medicina. interlucatio arboribus prodest, sed omnium annorum trucidatio inutilissima. vitis tantum tonsuram annuam quaerit, alternam vero myrtus, punicae, oleae, quia celeriter fruticescunt. ceterae rarius tondeantur, nulla autumno, ac ne radantur quidem nisi vere. putatione plaga ad vitalia . . . sunt omnia, quaecumque non supervacua.